Mosaico decorativo

pronađen 1033 Rezultati za: Rex David Absalom

  • veniente ergo Husai amico David in civitatem Absalom quoque ingressus est Hierusalem (Liber II Samuelis 15, 37)

  • cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum ejus cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvæ passæ et centum massis palatarum et utribus vini (Liber II Samuelis 16, 1)

  • venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat (Liber II Samuelis 16, 5)

  • mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant (Liber II Samuelis 16, 6)

  • reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum es (Liber II Samuelis 16, 8)

  • et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviæ dimittite eum maledicat Dominus enim præcepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit (Liber II Samuelis 16, 10)

  • ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens (Liber II Samuelis 16, 13)

  • Absalom autem et omnis populus Israël ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo (Liber II Samuelis 16, 15)

  • cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rex (Liber II Samuelis 16, 16)

  • ad quem Absalom hæc est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuo (Liber II Samuelis 16, 17)

  • responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israël et cum eo manebo (Liber II Samuelis 16, 18)

  • dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamus (Liber II Samuelis 16, 20)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina