pronađen 1100 Rezultati za: Regnavit David
adlatæ sunt autem ei litteræ ab Helia propheta in quibus scriptum erat hæc dicit Dominus Deus David patris tui quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui et in viis Asa regis Juda (Liber II Paralipomenon 21, 12)
triginta duum annorum fuit cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum (Liber II Paralipomenon 21, 20)
filius quadraginta duo annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Otholia filia Amri (Liber II Paralipomenon 22, 2)
fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram (Liber II Paralipomenon 22, 12)
iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Jojadæ ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David (Liber II Paralipomenon 23, 3)
deditque Jojadæ sacerdos centurionibus lanceas clypeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini (Liber II Paralipomenon 23, 9)
constituit autem Jojadæ præpositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Mosi in gaudio et canticis juxta dispositionem David (Liber II Paralipomenon 23, 18)
septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Sebia de Bersabee (Liber II Paralipomenon 24, 1)
sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israël et cum domo ejus (Liber II Paralipomenon 24, 16)
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum (Liber II Paralipomenon 24, 25)
viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cœpisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Joaden de Hierusalem (Liber II Paralipomenon 25, 1)
reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David (Liber II Paralipomenon 25, 28)