Mosaico decorativo

pronađen 2484 Rezultati za: Reges Israel

  • porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israël et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula (Liber II Samuelis 14, 25)

  • et mane consurgens Absalom stabat juxta introitum portæ et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens ajebat ex una tribu Israël ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 15, 2)

  • faciebatque hoc omni Israël qui veniebat ad judicium ut audiretur a rege et sollicitabat corda virorum Israël (Liber II Samuelis 15, 6)

  • misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël dicens statim ut audieritis clangorem bucinæ dicite regnavit Absalom in Hebron (Liber II Samuelis 15, 10)

  • venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israël sequitur Absalom (Liber II Samuelis 15, 13)

  • egressusque rex et omnis Israël pedibus suis stetit procul a domo (Liber II Samuelis 15, 17)

  • et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei (Liber II Samuelis 16, 3)

  • Absalom autem et omnis populus Israël ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eo (Liber II Samuelis 16, 15)

  • responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israël et cum eo manebo (Liber II Samuelis 16, 18)

  • et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum (Liber II Samuelis 16, 21)

  • tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël (Liber II Samuelis 16, 22)

  • placuitque sermo ejus Absalom et cunctis majoribus natu Israël (Liber II Samuelis 17, 4)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina