Mosaico decorativo

pronađen 2484 Rezultati za: Reges Israel

  • ponam vellus hoc lanæ in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israël (Liber Iudicum 6, 37)

  • dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec tradetur Madian in manus ejus ne glorietur contra me Israël et dicat meis viribus liberatus sum (Liber Iudicum 7, 2)

  • cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem ejus adoravit et reversus ad castra Israël ait surgite tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian (Liber Iudicum 7, 15)

  • fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath conclamantes autem viri Israël de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian (Liber Iudicum 7, 23)

  • dixitque ad viros Soccoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian (Liber Iudicum 8, 5)

  • dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon dominare nostri tu et filius tuus et filius filii tui quia liberasti nos de manu Madian (Liber Iudicum 8, 22)

  • et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus Madian reges uti soliti erant et præter torques aureos camelorum (Liber Iudicum 8, 26)

  • fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israël in eo et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam (Liber Iudicum 8, 27)

  • humiliatus est autem Madian coram filiis Israël nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus præfuit Gedeon (Liber Iudicum 8, 28)

  • postquam autem mortuus est Gedeon aversi sunt filii Israël et fornicati cum Baalim percusseruntque cum Baal fœdus ut esset eis in deum (Liber Iudicum 8, 33)

  • regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis (Liber Iudicum 9, 22)

  • illoque mortuo omnes qui cum eo erant de Israël reversi sunt in sedes suas (Liber Iudicum 9, 55)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina