pronađen 2484 Rezultati za: Reges Israel
neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israël sanctum tuum (Prophetia Danielis 3, 35)
Benedicat Israël Dominum laudet et superexaltet eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 83)
Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit. (Prophetia Danielis 7, 24)
Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quæ est subter omne caëlum, detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. (Prophetia Danielis 7, 27)
Quod autem fracto illo surrexerunt quattuor pro eo quattuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius. (Prophetia Danielis 8, 22)
Tibi Domine iustitia nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas eiecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te. (Prophetia Danielis 9, 7)
Et omnis Israël prævaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam, et stillavit super nos maledictio, et detestatio, quæ scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei. (Prophetia Danielis 9, 11)
Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei (Prophetia Danielis 9, 20)
Et nunc veritatem annunciabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Græciæ. (Prophetia Danielis 11, 2)
Qui cum staret in medio eorum, ait Sic fatui filii Israël, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël? (Prophetia Danielis 13, 48)
sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. (Prophetia Danielis 13, 57)
verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziæ Joatham Ahaz Ezechiæ regum Juda et in diebus Hieroboam filii Joas regis Israël (Prophetia Osee 1, 1)