Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquæ terræ nationem exterminaret (Liber Sapientiae 16, 19)

  • pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e cælo præstitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem (Liber Sapientiae 16, 20)

  • nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans (Liber Sapientiae 16, 22)

  • hoc autem iterum ut nutrirentur justi etiam suæ virtutis oblitus est (Liber Sapientiae 16, 23)

  • creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt (Liber Sapientiae 16, 24)

  • ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat (Liber Sapientiae 16, 26)

  • ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare (Liber Sapientiae 16, 28)

  • et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati (Liber Sapientiae 17, 3)

  • neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personæ tristes apparentes pavorem illis præstabant (Liber Sapientiae 17, 4)

  • et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere nec siderum limpidæ flammæ inluminare poterant illam noctem horrendam (Liber Sapientiae 17, 5)

  • apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus et timore percussi illius quæ non videbatur faciei æstimabant deteriora esse quæ videbantur (Liber Sapientiae 17, 6)

  • et magicæ artis adpositi erant derisus et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia (Liber Sapientiae 17, 7)


"Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta." São Padre Pio de Pietrelcina