pronađen 20233 Rezultati za: Re
infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles (Liber Proverbiorum 27, 20)
quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis (Liber Proverbiorum 27, 21)
si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia ejus (Liber Proverbiorum 27, 22)
diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera (Liber Proverbiorum 27, 23)
aperta sunt prata et apparuerunt herbæ virentes et collecta sunt fæna de montibus (Liber Proverbiorum 27, 25)
agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium (Liber Proverbiorum 27, 26)
fugit impius nemine persequente justus autem quasi leo confidens absque terrore erit (Liber Proverbiorum 28, 1)
vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames (Liber Proverbiorum 28, 3)
qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum (Liber Proverbiorum 28, 4)
viri mali non cogitant judicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia (Liber Proverbiorum 28, 5)
qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum (Liber Proverbiorum 28, 7)
qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas (Liber Proverbiorum 28, 8)