pronađen 20233 Rezultati za: Re
dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8, 20)
et ait Moses egressus a te orabo Dominum et recedet musca a Pharaone et a servis et a populo ejus cras verumtamen noli ultra fallere ut non dimittas populum sacrificare Domino (Liber Exodus 8, 29)
egressusque Moses a Pharao oravit Dominum (Liber Exodus 8, 30)
et ingravatum est cor Pharaonis ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum (Liber Exodus 8, 32)
dixit autem Dominus ad Mosen ingredere ad Pharaonem et loquere ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 1)
quod si adhuc rennuis et retines eos (Liber Exodus 9, 2)
et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Ægyptiorum ut nihil omnino intereat ex his quæ pertinent ad filios Israël (Liber Exodus 9, 4)
tuleruntque cinerem de camino et steterunt contra Pharao et sparsit illud Moses in cælum factaque sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et in jumentis (Liber Exodus 9, 10)
nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quæ in illis erant et in omni terra Ægypti (Liber Exodus 9, 11)
idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra (Liber Exodus 9, 16)
adhuc retines populum meum et non vis eum dimittere (Liber Exodus 9, 17)
mitte ergo jam nunc et congrega jumenta tua et omnia quæ habes in agro homines enim et jumenta et universa quæ inventa fuerint foris nec congregata de agris cecideritque super ea grando morientur (Liber Exodus 9, 19)