pronađen 20233 Rezultati za: Re
et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua (Liber I Maccabaeorum 15, 6)
cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra (Liber I Maccabaeorum 15, 9)
anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone (Liber I Maccabaeorum 15, 10)
et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam (Liber I Maccabaeorum 15, 11)
sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus (Liber I Maccabaeorum 15, 12)
et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi (Liber I Maccabaeorum 15, 14)
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur hæc (Liber I Maccabaeorum 15, 15)
Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem (Liber I Maccabaeorum 15, 16)
legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum (Liber I Maccabaeorum 15, 17)
adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille (Liber I Maccabaeorum 15, 18)
placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
visum est autem nobis accipere ab eis clypeum (Liber I Maccabaeorum 15, 20)