pronađen 20233 Rezultati za: Re
apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam ejus volet (Liber Psalmorum 36, 23)
junior fui et senui et non vidi justum derelictum nec semen ejus quærens panes (Liber Psalmorum 36, 25)
tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit (Liber Psalmorum 36, 26)
quia Dominus amat judicium et non derelinquet sanctos suos in æternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit (Liber Psalmorum 36, 28)
justi autem hereditabunt terram et inhabitabunt in sæculum sæculi super eam (Liber Psalmorum 36, 29)
lex Dei ejus in corde ipsius et non subplantabuntur gressus ejus (Liber Psalmorum 36, 31)
considerat peccator justum et quærit mortificare eum (Liber Psalmorum 36, 32)
Dominus autem non derelinquet eum in manus ejus nec damnabit eum cum judicabitur illi (Liber Psalmorum 36, 33)
expecta Dominum et custodi viam ejus et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis (Liber Psalmorum 36, 34)
vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani (Liber Psalmorum 36, 35)
custodi innocentiam et vide æquitatem quoniam sunt reliquiæ homini pacifico (Liber Psalmorum 36, 37)
iniusti autem disperibunt simul reliquiæ impiorum peribunt (Liber Psalmorum 36, 38)