pronađen 20233 Rezultati za: Re
sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me (Liber Iob 16, 7)
nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei (Liber Iob 16, 8)
collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est (Liber Iob 16, 10)
ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum (Liber Iob 16, 13)
concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans (Liber Iob 16, 15)
saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum (Liber Iob 16, 16)
hæc passus sum absque iniquitate manus meæ cum haberem mundas ad Deum preces (Liber Iob 16, 18)
atque utinam sic judicaretur vir cum Deo quomodo judicatur filius hominis cum collega suo (Liber Iob 16, 22)
ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo (Liber Iob 16, 23)
spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum (Liber Iob 17, 1)
cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur (Liber Iob 17, 4)
caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt (Liber Iob 17, 7)