pronađen 20233 Rezultati za: Re
etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est (Liber Thobis 12, 7)
bona est oratio cum jejunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere (Liber Thobis 12, 8)
quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quæ purgat peccata et faciet invenire vitam æternam (Liber Thobis 12, 9)
quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino (Liber Thobis 12, 12)
et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te (Liber Thobis 12, 13)
et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a dæmonio liberarem (Liber Thobis 12, 14)
cumque hæc audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam (Liber Thobis 12, 16)
dixitque eis angelus pax vobis nolite timere (Liber Thobis 12, 17)
videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor (Liber Thobis 12, 19)
tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 20)
et cum hæc dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt (Liber Thobis 12, 21)
tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus (Liber Thobis 12, 22)