Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos jumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam (Liber II Paralipomenon 28, 15)

  • tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans (Liber II Paralipomenon 28, 16)

  • Philisthim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Juda ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gaderoth Soccho quoque et Thamnam et Gamzo cum viculis suis et habitaverunt in eis (Liber II Paralipomenon 28, 18)

  • humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum (Liber II Paralipomenon 28, 19)

  • adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit (Liber II Paralipomenon 28, 20)

  • igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit (Liber II Paralipomenon 28, 21)

  • insuper et in tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz (Liber II Paralipomenon 28, 22)

  • immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriæ auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina ejus et universo Israël (Liber II Paralipomenon 28, 23)

  • direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis clusit januas templi Dei et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem (Liber II Paralipomenon 28, 24)

  • in omnibus quoque urbibus Juda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 28, 25)

  • reliqua autem sermonum ejus et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 28, 26)

  • dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël regnavitque Ezechias filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 28, 27)


"Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador." São Padre Pio de Pietrelcina