Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio misit ad Joas filium Joachaz filii Hieu regem Israël dicens veni videamus nos mutuo (Liber II Paralipomenon 25, 17)

  • at ille remisit nuntium dicens carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani dicens da filiam tuam filio meo uxorem et ecce bestiæ quæ erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum (Liber II Paralipomenon 25, 18)

  • noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus hostium propter deos Edom (Liber II Paralipomenon 25, 20)

  • ascendit igitur Joas rex Israël et mutuos sibi præbuere conspectus Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Judæ (Liber II Paralipomenon 25, 21)

  • porro Amasiam regem Juda filium Joas filii Joachaz cepit Joas rex Israël in Bethsames et adduxit in Hierusalem destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis (Liber II Paralipomenon 25, 23)

  • omne quoque aurum et argentum et universa vasa quæ reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ necnon et filios obsidum reduxit Samariam (Liber II Paralipomenon 25, 24)

  • vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israël quindecim annis (Liber II Paralipomenon 25, 25)

  • reliqua vero sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 25, 26)

  • qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi (Liber II Paralipomenon 25, 27)

  • reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David (Liber II Paralipomenon 25, 28)

  • omnis autem populus Juda filium ejus Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia (Liber II Paralipomenon 26, 1)

  • ipse ædificavit Ahilath et restituit eam dicioni Judæ postquam dormivit rex cum patribus suis (Liber II Paralipomenon 26, 2)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina