Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei (Liber I Paralipomenon 9, 13)

  • janitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps (Liber I Paralipomenon 9, 17)

  • usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi (Liber I Paralipomenon 9, 18)

  • Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritæ super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiæ eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum (Liber I Paralipomenon 9, 19)

  • fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus (Liber I Paralipomenon 9, 25)

  • his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini (Liber I Paralipomenon 9, 26)

  • per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores (Liber I Paralipomenon 9, 27)

  • de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur (Liber I Paralipomenon 9, 28)

  • de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii præerant similæ et vino et oleo et turi et aromatibus (Liber I Paralipomenon 9, 29)

  • porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata præpararent (Liber I Paralipomenon 9, 32)

  • hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte jugiter suo ministerio deservirent (Liber I Paralipomenon 9, 33)

  • porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis (Liber I Paralipomenon 9, 38)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina