Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Judæ regnavit Phacee filius Romeliæ super Israël in Samaria viginti annis (Liber II Regum 15, 27)

  • et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël (Liber II Regum 15, 28)

  • in diebus Phacee regis Israël venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Ajom et Abel domum Maacha et Janœ et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios (Liber II Regum 15, 29)

  • coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliæ et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Joatham filii Oziæ (Liber II Regum 15, 30)

  • reliqua autem sermonum Phacee et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 15, 31)

  • anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda (Liber II Regum 15, 32)

  • viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hierusa filia Sadoc (Liber II Regum 15, 33)

  • reliqua autem sermonum Joatham et universa quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber II Regum 15, 36)

  • in diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ et Phacee filium Romeliæ (Liber II Regum 15, 37)

  • et dormivit Joatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius ejus pro eo (Liber II Regum 15, 38)

  • anno septimodecimo Phacee filii Romeliæ regnavit Ahaz filius Joatham regis Juda (Liber II Regum 16, 1)

  • viginti annorum erat Ahaz cum regnare cœpisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus (Liber II Regum 16, 2)


"O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural." São Padre Pio de Pietrelcina