Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • reliqua autem sermonum Roboam et omnium quæ fecit ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda (Liber I Regum 14, 29)

  • dormivit itaque Roboam cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David nomen autem matris ejus Naama Ammanites et regnavit Abiam filius ejus pro eo (Liber I Regum 14, 31)

  • igitur in octavodecimo anno regni Hieroboam filii Nabath regnavit Abiam super Judam (Liber I Regum 15, 1)

  • tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 2)

  • sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Hierusalem ut suscitaret filium ejus post eum et staret Hierusalem (Liber I Regum 15, 4)

  • eo quod fecisset David rectum in oculis Domini et non declinasset ab omnibus quæ præceperat ei cunctis diebus vitæ suæ excepto sermone Uriæ Hetthei (Liber I Regum 15, 5)

  • attamen bellum fuit inter Roboam et inter Hieroboam omni tempore vitæ ejus (Liber I Regum 15, 6)

  • reliqua autem sermonum Abiam et omnia quæ fecit nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda fuitque prœlium inter Abiam et inter Hieroboam (Liber I Regum 15, 7)

  • et dormivit Abiam cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo (Liber I Regum 15, 8)

  • in anno ergo vicesimo Hieroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda (Liber I Regum 15, 9)

  • et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Maacha filia Absalom (Liber I Regum 15, 10)

  • et fecit Asa rectum ante conspectum Domini sicut David pater ejus (Liber I Regum 15, 11)


"Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.". São Padre Pio de Pietrelcina