pronađen 20233 Rezultati za: Re
orta autem fame super terram post eam sterilitatem quæ acciderat in diebus Abraham abiit Isaac ad Abimelech regem Palestinorum in Gerara (Liber Genesis 26, 1)
et peregrinare in ea eroque tecum et benedicam tibi tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has conplens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo (Liber Genesis 26, 3)
et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ (Liber Genesis 26, 4)
qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua respondit soror mea est timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata coniugio reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem (Liber Genesis 26, 7)
cumque pertransissent dies plurimi et ibi demoraretur prospiciens Abimelech Palestinorum rex per fenestram vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua (Liber Genesis 26, 8)
et accersito ait perspicuum est quod uxor tua sit cur mentitus es sororem tuam esse respondit timui ne morerer propter eam (Liber Genesis 26, 9)
dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum præcepitque omni populo dicens (Liber Genesis 26, 10)
qui tetigerit hominis hujus uxorem morte morietur (Liber Genesis 26, 11)
et locupletatus est homo et ibat proficiens atque succrescens donec magnus vehementer effectus est (Liber Genesis 26, 13)
omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore obstruxerunt implentes humo (Liber Genesis 26, 15)
in tantum ut ipse Abimelech diceret ad Isaac recede a nobis quoniam potentior nostri factus es valde (Liber Genesis 26, 16)
et ille discedens veniret ad torrentem Geraræ habitaretque ibi (Liber Genesis 26, 17)