pronađen 20233 Rezultati za: Re
sed magis memores præceptorum Domini faciant ea sintque sancti Deo suo (Liber Numeri 15, 40)
ecce autem Core filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiram filii Heliab Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben (Liber Numeri 16, 1)
surrexerunt contra Mosen aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ et qui tempore concilii per nomina vocabantur (Liber Numeri 16, 2)
locutusque ad Core et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos adplicabit sibi et quos elegerit adpropinquabunt ei (Liber Numeri 16, 5)
hoc igitur facite tollat unusquisque turibula sua tu Core et omne concilium tuum (Liber Numeri 16, 6)
dixitque rursum ad Core audite filii Levi (Liber Numeri 16, 8)
num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo et junxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei (Liber Numeri 16, 9)
idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis (Liber Numeri 16, 10)
et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum (Liber Numeri 16, 11)
misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Heliab qui responderunt non venimus (Liber Numeri 16, 12)
numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra quæ lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri (Liber Numeri 16, 13)
re vera induxisti nos in terram quæ fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus (Liber Numeri 16, 14)