Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • qui percusserit animal reddat vicarium id est animam pro anima (Liber Leviticus 24, 18)

  • fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur (Liber Leviticus 24, 20)

  • qui percusserit jumentum reddet aliud qui percusserit hominem punietur (Liber Leviticus 24, 21)

  • æquum judicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 24, 22)

  • locutusque est Moses ad filios Israël et eduxerunt eum qui blasphemaverat extra castra ac lapidibus oppresserunt feceruntque filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Leviticus 24, 23)

  • loquere filiis Israël et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini (Liber Leviticus 25, 2)

  • sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus ejus (Liber Leviticus 25, 3)

  • septimo autem anno sabbatum erit terræ requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis (Liber Leviticus 25, 4)

  • quæ sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terræ est (Liber Leviticus 25, 5)

  • sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillæ et mercennario tuo et advenæ qui peregrinantur apud te (Liber Leviticus 25, 6)

  • et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra (Liber Leviticus 25, 9)

  • sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ ipse est enim jobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam (Liber Leviticus 25, 10)


"Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade." São Padre Pio de Pietrelcina