pronađen 20233 Rezultati za: Re
exortus est enim sol cum ardore et arefecit fænum et flos ejus decidit et decor vultus ejus deperiit ita et dives in itineribus suis marcescet (Epistula Iacobi 1, 11)
beatus vir qui suffert temptationem quia cum probatus fuerit accipiet coronam vitæ quam repromisit Deus diligentibus se (Epistula Iacobi 1, 12)
nolite itaque errare fratres mei dilectissimi (Epistula Iacobi 1, 16)
omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio (Epistula Iacobi 1, 17)
voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturæ ejus (Epistula Iacobi 1, 18)
scitis fratres mei dilecti sit autem omnis homo velox ad audiendum tardus autem ad loquendum et tardus ad iram (Epistula Iacobi 1, 19)
propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiæ in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras (Epistula Iacobi 1, 21)
estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmet ipsos (Epistula Iacobi 1, 22)
si quis autem putat se religiosum esse non refrenans linguam suam sed seducens cor suum hujus vana est religio (Epistula Iacobi 1, 26)
religio munda et inmaculata apud Deum et Patrem hæc est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum inmaculatum se custodire ab hoc sæculo (Epistula Iacobi 1, 27)
fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ (Epistula Iacobi 2, 1)
etenim si introjerit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introjerit autem et pauper in sordido habitu (Epistula Iacobi 2, 2)