pronađen 20233 Rezultati za: Re
alii vero ludibria et verbera experti insuper et vincula et carceres (Epistula ad Hebraeos 11, 36)
et hii omnes testimonio fidei probati non acceperunt repromissionem (Epistula ad Hebraeos 11, 39)
Deo pro nobis melius aliquid providente ut ne sine nobis consummarentur (Epistula ad Hebraeos 11, 40)
aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit (Epistula ad Hebraeos 12, 2)
recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes (Epistula ad Hebraeos 12, 3)
nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes (Epistula ad Hebraeos 12, 4)
et obliti estis consolationis quæ vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris (Epistula ad Hebraeos 12, 5)
quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit (Epistula ad Hebraeos 12, 6)
deinde patres quidem carnis nostræ habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus (Epistula ad Hebraeos 12, 9)
et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus (Epistula ad Hebraeos 12, 10)
omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii sed mæroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiæ (Epistula ad Hebraeos 12, 11)
propter quod remissas manus et soluta genua erigite (Epistula ad Hebraeos 12, 12)