pronađen 20233 Rezultati za: Re
et David dicit fiat mensa eorum in laqueum et in captionem et in scandalum et in retributionem illis (Epistula ad Romanos 11, 9)
obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum illorum semper incurva (Epistula ad Romanos 11, 10)
dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit sed illorum delicto salus gentibus ut illos æmulentur (Epistula ad Romanos 11, 11)
si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quæ adsumptio nisi vita ex mortuis (Epistula ad Romanos 11, 15)
bene propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas noli altum sapere sed time (Epistula ad Romanos 11, 20)
sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur potens est enim Deus iterum inserere illos (Epistula ad Romanos 11, 23)
nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suæ olivæ (Epistula ad Romanos 11, 24)
nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia cæcitas ex parte contigit in Israël donec plenitudo gentium intraret (Epistula ad Romanos 11, 25)
et sic omnis Israël salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Jacob (Epistula ad Romanos 11, 26)
secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres (Epistula ad Romanos 11, 28)
sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem (Epistula ad Romanos 11, 30)
ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur (Epistula ad Romanos 11, 31)