pronađen 20233 Rezultati za: Re
cum impleret autem Johannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cujus non sum dignus calciamenta pedum solvere (Actus Apostolorum 13, 25)
viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis hujus missum est (Actus Apostolorum 13, 26)
et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum (Actus Apostolorum 13, 28)
et nos vobis adnuntiamus ea quæ ad patres nostros repromissio facta est (Actus Apostolorum 13, 32)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te (Actus Apostolorum 13, 33)
quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius jam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia (Actus Apostolorum 13, 34)
ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Actus Apostolorum 13, 35)
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13, 36)
notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi justificari (Actus Apostolorum 13, 38)
in hoc omnis qui credit justificatur (Actus Apostolorum 13, 39)
videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis (Actus Apostolorum 13, 41)
exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba hæc (Actus Apostolorum 13, 42)