pronađen 20233 Rezultati za: Re
tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat (Actus Apostolorum 7, 44)
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David (Actus Apostolorum 7, 45)
qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob (Actus Apostolorum 7, 46)
cælum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum ædificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meæ est (Actus Apostolorum 7, 49)
dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos (Actus Apostolorum 7, 51)
quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui prænuntiabant de adventu Justi cujus vos nunc proditores et homicidæ fuistis (Actus Apostolorum 7, 52)
exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum (Actus Apostolorum 7, 56)
facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter apostolos (Actus Apostolorum 8, 1)
Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam (Actus Apostolorum 8, 3)
adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos (Actus Apostolorum 8, 11)
cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres (Actus Apostolorum 8, 12)
tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur (Actus Apostolorum 8, 13)