Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • dicentes carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia et custodes stantes ad januas aperientes autem neminem intus invenimus (Actus Apostolorum 5, 23)

  • ut audierunt autem hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret (Actus Apostolorum 5, 24)

  • adveniens autem quidam nuntiavit eis quia ecce viri quos posuistis in carcere sunt in templo stantes et docentes populum (Actus Apostolorum 5, 25)

  • tunc abiit magistratus cum ministris et adduxit illos sine vi timebant enim populum ne lapidarentur (Actus Apostolorum 5, 26)

  • dicens præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto et ecce replestis Hierusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius (Actus Apostolorum 5, 28)

  • respondens autem Petrus et apostoli dixerunt obœdire oportet Deo magis quam hominibus (Actus Apostolorum 5, 29)

  • Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum quem vos interemistis suspendentes in ligno (Actus Apostolorum 5, 30)

  • hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam pænitentiam Israël et remissionem peccatorum (Actus Apostolorum 5, 31)

  • hæc cum audissent dissecabantur et cogitabant interficere illos (Actus Apostolorum 5, 33)

  • surgens autem quidam in concilio Pharisæus nomine Gamalihel legis doctor honorabilis universæ plebi jussit foras ad breve homines fieri (Actus Apostolorum 5, 34)

  • ante hos enim dies extitit Theodas dicens esse se aliquem cui consensit virorum numerus circiter quadringentorum qui occisus est et omnes quicumque credebant ei dissipati sunt et redactus est ad nihilum (Actus Apostolorum 5, 36)

  • si vero ex Deo est non poteritis dissolvere eos ne forte et Deo repugnare inveniamini consenserunt autem illi (Actus Apostolorum 5, 39)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina