pronađen 20233 Rezultati za: Re
ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pænitentiam agente (Evangelium secundum Lucam 15, 10)
et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose (Evangelium secundum Lucam 15, 13)
et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse cœpit egere (Evangelium secundum Lucam 15, 14)
et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos (Evangelium secundum Lucam 15, 15)
et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat (Evangelium secundum Lucam 15, 16)
in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo (Evangelium secundum Lucam 15, 17)
surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in cælum et coram te (Evangelium secundum Lucam 15, 18)
et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum ejus et osculatus est illum (Evangelium secundum Lucam 15, 20)
quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et cœperunt epulari (Evangelium secundum Lucam 15, 24)
erat autem filius ejus senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum (Evangelium secundum Lucam 15, 25)
isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit (Evangelium secundum Lucam 15, 27)
indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus cœpit rogare illum (Evangelium secundum Lucam 15, 28)