pronađen 20233 Rezultati za: Re
cœpit autem dicere ad illos quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris (Evangelium secundum Lucam 4, 21)
et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiæ quæ procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Joseph (Evangelium secundum Lucam 4, 22)
et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniæ ad mulierem viduam (Evangelium secundum Lucam 4, 26)
et repleti sunt omnes in synagoga ira hæc audientes (Evangelium secundum Lucam 4, 28)
et surrexerunt et ejecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat ædificata ut præcipitarent eum (Evangelium secundum Lucam 4, 29)
dicens sine quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei (Evangelium secundum Lucam 4, 34)
et increpavit illi Jesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum projecisset illum dæmonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit (Evangelium secundum Lucam 4, 35)
et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis (Evangelium secundum Lucam 4, 37)
exiebant autem etiam dæmonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum (Evangelium secundum Lucam 4, 41)
facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbæ requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis (Evangelium secundum Lucam 4, 42)
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum (Evangelium secundum Lucam 4, 43)
factum est autem cum turbæ inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth (Evangelium secundum Lucam 5, 1)