pronađen 20233 Rezultati za: Re
ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam civitatem David quæ vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnate (Evangelium secundum Lucam 2, 5)
factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret (Evangelium secundum Lucam 2, 6)
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio quia non erat eis locus in diversorio (Evangelium secundum Lucam 2, 7)
et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum (Evangelium secundum Lucam 2, 8)
et ecce angelus Domini stetit juxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno (Evangelium secundum Lucam 2, 9)
et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo (Evangelium secundum Lucam 2, 10)
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in cælum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis (Evangelium secundum Lucam 2, 15)
Maria autem conservabat omnia verba hæc conferens in corde suo (Evangelium secundum Lucam 2, 19)
et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant sicut dictum est ad illos (Evangelium secundum Lucam 2, 20)
et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen ejus Jesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Evangelium secundum Lucam 2, 21)
et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino (Evangelium secundum Lucam 2, 22)