pronađen 20233 Rezultati za: Re
anima quæ juraverit et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret vel bene et id ipsum juramento et sermone firmaverit oblitaque postea intellexerit delictum suum (Liber Leviticus 5, 4)
et offerat agnam de gregibus sive capram orabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus (Liber Leviticus 5, 6)
sin autem non potuerit offerre pecus offerat duos turtures vel duos pullos columbarum Domino unum pro peccato et alterum in holocaustum (Liber Leviticus 5, 7)
dabitque eos sacerdoti qui primum offerens pro peccato retorquebit caput ejus ad pinnulas ita ut collo hereat et non penitus abrumpatur (Liber Leviticus 5, 8)
et asperget de sanguine ejus parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum ejus quia pro peccato est (Liber Leviticus 5, 9)
quod si non quiverit manus ejus offerre duos turtures vel duos pullos columbæ offeret pro peccato similam partem œphi decimam non mittet in eam oleum nec turis aliquid inponet quia pro peccato est (Liber Leviticus 5, 11)
tradetque eam sacerdoti qui plenum ex toto pugillum hauriens cremabit super altare in monumentum ejus qui obtulit (Liber Leviticus 5, 12)
rogans pro illo et expians reliquam vero partem ipse habebit in munere (Liber Leviticus 5, 13)
anima si prævaricans cærimonias per errorem in his quæ Domino sunt sanctificata peccaverit offeret pro delicto suo arietem inmaculatum de gregibus qui emi potest duobus siclis juxta pondus sanctuarii (Liber Leviticus 5, 15)
ipsumque quod intulit damni restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti qui rogabit pro eo offerens arietem et dimittetur ei (Liber Leviticus 5, 16)
anima si peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur et peccati rea intellexerit iniquitatem suam (Liber Leviticus 5, 17)
offeret arietem inmaculatum de gregibus sacerdoti juxta mensuram æstimationemque peccati qui orabit pro eo quod nesciens fecerit et dimittetur ei (Liber Leviticus 5, 18)