pronađen 20233 Rezultati za: Re
qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum (Evangelium secundum Marcum 12, 3)
et rursum alium misit et illum occiderunt et plures alios quosdam cædentes alios vero occidentes (Evangelium secundum Marcum 12, 5)
adhuc ergo unum habens filium carissimum et illum misit ad eos novissimum dicens quia reverebuntur filium meum (Evangelium secundum Marcum 12, 6)
coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres venite occidamus eum et nostra erit hereditas (Evangelium secundum Marcum 12, 7)
et adprehendentes eum occiderunt et ejecerunt extra vineam (Evangelium secundum Marcum 12, 8)
nec scripturam hanc legistis lapidem quem reprobaverunt ædificantes hic factus est in caput anguli (Evangelium secundum Marcum 12, 10)
et quærebant eum tenere et timuerunt turbam cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit et relicto eo abierunt (Evangelium secundum Marcum 12, 12)
et mittunt ad eum quosdam ex Pharisæis et Herodianis ut eum caperent in verbo (Evangelium secundum Marcum 12, 13)
respondens autem Jesus dixit illis reddite igitur quæ sunt Cæsaris Cæsari et quæ sunt Dei Deo et mirabantur super eo (Evangelium secundum Marcum 12, 17)
et venerunt ad eum Sadducæi qui dicunt resurrectionem non esse et interrogabant eum dicentes (Evangelium secundum Marcum 12, 18)
magister Moses nobis scripsit ut si cujus frater mortuus fuerit et dimiserit uxorem et filios non reliquerit accipiat frater ejus uxorem ipsius et resuscitet semen fratri suo (Evangelium secundum Marcum 12, 19)
septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine (Evangelium secundum Marcum 12, 20)