pronađen 20233 Rezultati za: Re
et ingrediuntur Capharnaum et statim sabbatis ingressus synagogam docebat eos (Evangelium secundum Marcum 1, 21)
dicens quid nobis et tibi Jesu Nazarene venisti perdere nos scio qui sis Sanctus Dei (Evangelium secundum Marcum 1, 24)
et mirati sunt omnes ita ut conquirerent inter se dicentes quidnam est hoc quæ doctrina hæc nova quia in potestate et spiritibus inmundis imperat et obœdiunt ei (Evangelium secundum Marcum 1, 27)
et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ (Evangelium secundum Marcum 1, 28)
et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreæ cum Jacobo et Johanne (Evangelium secundum Marcum 1, 29)
et accedens elevavit eam adprehensa manu ejus et continuo dimisit eam febris et ministrabat eis (Evangelium secundum Marcum 1, 31)
vespere autem facto cum occidisset sol adferebant ad eum omnes male habentes et dæmonia habentes (Evangelium secundum Marcum 1, 32)
et erat omnis civitas congregata ad januam (Evangelium secundum Marcum 1, 33)
et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum ibique orabat (Evangelium secundum Marcum 1, 35)
et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit si vis potes me mundare (Evangelium secundum Marcum 1, 40)
Jesus autem misertus ejus extendit manum suam et tangens eum ait illi volo mundare (Evangelium secundum Marcum 1, 41)
at ille egressus cœpit prædicare et diffamare sermonem ita ut jam non posset manifeste in civitatem introire sed foris in desertis locis esse et conveniebant ad eum undique (Evangelium secundum Marcum 1, 45)