pronađen 20233 Rezultati za: Re
surgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi (Evangelium secundum Matthaeum 24, 24)
si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere (Evangelium secundum Matthaeum 24, 26)
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 27)
ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilæ (Evangelium secundum Matthaeum 24, 28)
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo et tunc plangent omnes tribus terræ et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate (Evangelium secundum Matthaeum 24, 30)
et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos ejus a quattuor ventis a summis cælorum usque ad terminos eorum (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
ab arbore autem fici discite parabolam cum jam ramus ejus tener fuerit et folia nata scitis quia prope est æstas (Evangelium secundum Matthaeum 24, 32)
tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 40)
duæ molentes in mola una adsumetur et una relinquetur (Evangelium secundum Matthaeum 24, 41)
illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam (Evangelium secundum Matthaeum 24, 43)
quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore (Evangelium secundum Matthaeum 24, 45)
si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire (Evangelium secundum Matthaeum 24, 48)