pronađen 20233 Rezultati za: Re
egressis autem illis ecce obtulerunt ei hominem mutum dæmonium habentem (Evangelium secundum Matthaeum 9, 32)
et circumibat Jesus civitates omnes et castella docens in synagogis eorum et prædicans evangelium regni et curans omnem languorem et omnem infirmitatem (Evangelium secundum Matthaeum 9, 35)
videns autem turbas misertus est eis quia erant vexati et jacentes sicut oves non habentes pastorem (Evangelium secundum Matthaeum 9, 36)
et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem (Evangelium secundum Matthaeum 10, 1)
duodecim autem apostolorum nomina sunt hæc primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater ejus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
euntes autem prædicate dicentes quia adpropinquavit regnum cælorum (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris (Evangelium secundum Matthaeum 10, 9)
et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur (Evangelium secundum Matthaeum 10, 13)
et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 10, 14)
et ad præsides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 18)
cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini (Evangelium secundum Matthaeum 10, 19)
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)