pronađen 20233 Rezultati za: Re
disperdi gentes et dissipati sunt anguli earum desertas feci vias eorum dum non est qui transeat desolatæ sunt civitates eorum non remanente viro nec ullo habitatore (Prophetia Sophoniae 3, 6)
quapropter expecta me dicit Dominus in die resurrectionis meæ in futurum quia judicium meum ut congregem gentes et colligam regna ut effundam super eas indignationem meam omnem iram furoris mei in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra (Prophetia Sophoniae 3, 8)
quia tunc reddam populis labium electum ut vocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno (Prophetia Sophoniae 3, 9)
ultra flumina Æthiopiæ inde supplices mei filii dispersorum meorum deferent munus mihi (Prophetia Sophoniae 3, 10)
et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum et sperabunt in nomine Domini (Prophetia Sophoniae 3, 12)
reliquiæ Israël non facient iniquitatem nec loquentur mendacium et non invenietur in ore eorum lingua dolosa quoniam ipsi pascentur et accubabunt et non erit qui exterreat (Prophetia Sophoniae 3, 13)
lauda filia Sion jubilate Israël lætare et exulta in omni corde filia Hierusalem (Prophetia Sophoniae 3, 14)
abstulit Dominus judicium tuum avertit inimicos tuos rex Israël Dominus in medio tui non timebis malum ultra (Prophetia Sophoniae 3, 15)
in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuæ (Prophetia Sophoniae 3, 16)
nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium (Prophetia Sophoniae 3, 18)
ecce ego interficiam omnes qui adflixerunt te in tempore illo et salvabo claudicantem et eam quæ ejecta fuerat congregabo et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum (Prophetia Sophoniae 3, 19)
in tempore illo quo adducam vos et in tempore quo congregabo vos dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terræ cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit Dominus (Prophetia Sophoniae 3, 20)