pronađen 20233 Rezultati za: Re
vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 13)
vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu (Liber Genesis 11, 18)
vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 19)
vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug (Liber Genesis 11, 20)
vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 21)
vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare (Liber Genesis 11, 24)
vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias (Liber Genesis 11, 25)
vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran (Liber Genesis 11, 26)
hæ sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth (Liber Genesis 11, 27)
mortuusque est Aran ante Thare patrem suum in terra nativitatis suæ in Ur Chaldeorum (Liber Genesis 11, 28)
duxerunt autem Abram et Nahor uxores nomen autem uxoris Abram Sarai et nomen uxoris Nahor Melcha filia Aran patris Melchæ et patris Jeschæ (Liber Genesis 11, 29)
tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi (Liber Genesis 11, 31)