pronađen 20233 Rezultati za: Re
Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege et egressi clauserunt ostium et signantes annulo regis abierunt. (Prophetia Danielis 14, 13)
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum et comederunt omnia, et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 14)
Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo. (Prophetia Danielis 14, 15)
Et ait rex Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit Salva, rex. (Prophetia Danielis 14, 16)
Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. (Prophetia Danielis 14, 17)
Et risit Daniel et tenuit regem ne ingrederetur intro et dixit Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint hæc. (Prophetia Danielis 14, 18)
Et dixit rex Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. (Prophetia Danielis 14, 19)
Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quæ ingrediebantur, et consumebant quæ erant super mensam. (Prophetia Danielis 14, 20)
Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis qui subvertit eum, et templum eius. (Prophetia Danielis 14, 21)
Et dixit rex Danieli Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens adora ergo eum. (Prophetia Danielis 14, 23)
Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex Do tibi. (Prophetia Danielis 14, 25)
Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem, dixerunt Iudæus factus est rex Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. (Prophetia Danielis 14, 27)