Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et possessionem non dabitis eis in Israël ego enim possessio eorum (Prophetia Ezechielis 44, 28)

  • et primitiva omnium primogenitorum et omnia libamenta ex omnibus quæ offeruntur sacerdotum erunt et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui suæ (Prophetia Ezechielis 44, 30)

  • cumque cœperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum (Prophetia Ezechielis 45, 1)

  • principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii et in possessionem civitatis contra faciem separationis sanctuarii et contra faciem possessionis urbis a latere maris usque ad mare et a latere orientis usque ad orientem longitudinem autem juxta unamquamque partium a termino occidentali usque ad terminum orientalem (Prophetia Ezechielis 45, 7)

  • et arietem unum de grege ducentorum de his quæ nutriunt Israël in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 45, 15)

  • et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato et ponet in postibus domus et in quattuor angulis crepidinis altaris et in postibus portæ atrii interioris (Prophetia Ezechielis 45, 19)

  • et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo (Prophetia Ezechielis 45, 20)

  • hæc dicit Dominus Deus porta atrii interioris quæ respicit ad orientem erit clausa sex diebus in quibus opus fit die autem sabbati aperietur sed et in die kalendarum aperietur (Prophetia Ezechielis 46, 1)

  • et intrabit princeps per viam vestibuli portæ de foris et stabit in limine portæ et facient sacerdotes holocaustum ejus et pacifica ejus et adorabit super limen portæ et egredietur porta autem non claudetur usque ad vesperam (Prophetia Ezechielis 46, 2)

  • holocaustum autem hoc offeret princeps Domino in die sabbati sex agnos inmaculatos et arietem inmaculatum (Prophetia Ezechielis 46, 4)

  • cumque ingressurus est princeps per viam vestibuli portæ ingrediatur et per eandem viam exeat (Prophetia Ezechielis 46, 8)

  • et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam portæ meridianæ porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ egrediatur per viam portæ aquilonis non revertetur per viam portæ per quam ingressus est sed e regione illius egredietur (Prophetia Ezechielis 46, 9)


"Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia." São Padre Pio de Pietrelcina