Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • ne quæso dicant Ægyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui (Liber Exodus 32, 12)

  • recordare Abraham Isaac et Israël servorum tuorum quibus jurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper (Liber Exodus 32, 13)

  • placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum (Liber Exodus 32, 14)

  • et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte (Liber Exodus 32, 15)

  • et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis (Liber Exodus 32, 16)

  • qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio (Liber Exodus 32, 18)

  • cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde projecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis (Liber Exodus 32, 19)

  • arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israël (Liber Exodus 32, 20)

  • dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum (Liber Exodus 32, 21)

  • cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum (Liber Exodus 32, 22)

  • quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et projeci illud in ignem egressusque est hic vitulus (Liber Exodus 32, 24)

  • et stans in porta castrorum ait si quis est Domini jungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi (Liber Exodus 32, 26)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina