Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • de pauperibus vero terræ reliquit Nabuzardan princeps militiæ in vinitores et in agricolas (Liber Ieremiae 52, 16)

  • columnas quoque æreas quæ erant in domo Domini et bases et mare æreum quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei et tulerunt omne æs eorum in Babylonem (Liber Ieremiae 52, 17)

  • et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa ærea quæ in ministerio fuerant tulerunt (Liber Ieremiae 52, 18)

  • et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiæ (Liber Ieremiae 52, 19)

  • columnas duas et mare unum vitulos duodecim æreos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini non erat pondus æris omnium vasorum horum (Liber Ieremiae 52, 20)

  • et capitella super utramque ærea altitudo capitelli unius quinque cubitorum et retiacula et mala granata (Liber Ieremiae 52, 22)

  • nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur (Liber Ieremiae 52, 23)

  • et tulit magister militiæ Sarajam sacerdotem primum et Sophoniam sacerdotem secundum et tres custodes vestibuli (Liber Ieremiae 52, 24)

  • et de civitate tulit eunuchum unum qui erat præpositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terræ qui inventi sunt in medio civitatis (Liber Ieremiae 52, 25)

  • tulit autem eos Nabuzardan magister militiæ et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha (Liber Ieremiae 52, 26)

  • et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Juda de terra sua (Liber Ieremiae 52, 27)

  • iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor in anno septimo Judæos tria milia et viginti tres (Liber Ieremiae 52, 28)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina