Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • et hoc vobis signum ait Dominus quod visitem ego super vos in loco isto ut sciatis quia vere conplebuntur sermones mei contra vos in malum (Liber Ieremiae 44, 29)

  • hæc dicit Dominus ecce ego tradam Pharaonem Efree regem Ægypti in manu inimicorum ejus et in manu quærentium animam illius sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui et quærentis animam ejus (Liber Ieremiae 44, 30)

  • verbum quod locutus est Hieremias propheta ad Baruch filium Neri cum scripsisset verba hæc in libro de ore Hieremiæ anno quarto Joachim filii Josiæ regis Juda dicens (Liber Ieremiae 45, 1)

  • dixisti væ misero mihi quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo laboravi in gemitu meo et requiem non inveni (Liber Ieremiae 45, 3)

  • et tu quæris tibi grandia noli quærere quia ecce ego adducam malum super omnem carnem ait Dominus et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quæcumque perrexeris (Liber Ieremiae 45, 5)

  • quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra gentes (Liber Ieremiae 46, 1)

  • ad Ægyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti qui erat juxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Joachim filii Josiæ regis Juda (Liber Ieremiae 46, 2)

  • quid igitur vidi ipsos pavidos et terga vertentes fortes eorum cæsos fugerunt conciti nec respexerunt terror undique ait Dominus (Liber Ieremiae 46, 5)

  • Ægyptus fluminis instar ascendet et velut flumina movebuntur fluctus ejus et dicet ascendens operiam terram perdam civitatem et habitatores ejus (Liber Ieremiae 46, 8)

  • ascende in Galaad et tolle resinam virgo filia Ægypti frustra multiplicas medicamina sanitas non erit tibi (Liber Ieremiae 46, 11)

  • audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram quia fortis inpegit in fortem ambo pariter conciderunt (Liber Ieremiae 46, 12)

  • verbum quod locutus est Dominus ad Hieremiam prophetam super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus terram Ægypti (Liber Ieremiae 46, 13)


"Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta." São Padre Pio de Pietrelcina