Mosaico decorativo

pronađen 20233 Rezultati za: Re

  • ecce tu audisti omnia quæ fecerunt reges Assyriorum omnibus terris quas subverterunt et tu poteris liberari (Liber Isaiae 37, 11)

  • numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei Gozan et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thalassar (Liber Isaiae 37, 12)

  • ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava (Liber Isaiae 37, 13)

  • Domine exercituum Deus Israël qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terræ tu fecisti cælum et terram (Liber Isaiae 37, 16)

  • inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quæ misit ad blasphemandum Deum viventem (Liber Isaiae 37, 17)

  • vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum (Liber Isaiae 37, 18)

  • et nunc Domine Deus noster salva nos de manu ejus et cognoscant omnia regna terræ quia tu es Dominus solus (Liber Isaiae 37, 20)

  • et misit Isajas filius Amos ad Ezechiam dicens hæc dicit Dominus Deus Israël pro quibus rogasti me de Sennacherib rege Assyriorum (Liber Isaiae 37, 21)

  • habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt sicut fænum agri et gramen pascuæ et herba tectorum quæ exaruit antequam maturesceret (Liber Isaiae 37, 27)

  • habitationem tuam et egressum tuum et introitum tuum cognovi et insaniam tuam contra me (Liber Isaiae 37, 28)

  • cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti (Liber Isaiae 37, 29)

  • tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quæ sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum (Liber Isaiae 37, 30)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina