pronađen 20233 Rezultati za: Re
et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem (Liber Isaiae 29, 24)
væ filii desertores dicit Dominus ut faceretis consilium et non ex me et ordiremini telam et non per spiritum meum ut adderetur peccatum super peccatum (Liber Isaiae 30, 1)
onus jumentorum austri in terra tribulationis et angustiæ leæna et leo ex eis vipera et regulus volans portantes super umeros jumentorum divitias suas et super gibbum camelorum thesauros suos ad populum qui eis prodesse non poterit (Liber Isaiae 30, 6)
nunc ingressus scribe eis super buxum et in libro diligenter exara illud et erit in die novissimo in testimonium usque ad æternum (Liber Isaiae 30, 8)
populus enim ad iracundiam provocans est et filii mendaces filii nolentes audire legem Domini (Liber Isaiae 30, 9)
qui dicunt videntibus nolite videre et aspicientibus nolite aspicere nobis ea quæ recta sunt loquimini nobis placentia videte nobis errores (Liber Isaiae 30, 10)
propterea hæc dicit Sanctus Israël pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in calumniam et tumultum et innixi estis super eo (Liber Isaiae 30, 12)
propterea erit vobis iniquitas hæc sicut interruptio cadens et requisita in muro excelso quoniam subito dum non speratur veniet contritio ejus (Liber Isaiae 30, 13)
quia hæc dicit Dominus Deus Sanctus Israël si revertamini et quiescatis salvi eritis in silentio et in spe erit fortitudo vestra et noluistis (Liber Isaiae 30, 15)
mille homines a facie terroris unius et a facie terroris quinque fugietis donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis et quasi signum super collem (Liber Isaiae 30, 17)
propterea expectat Dominus ut misereatur vestri et ideo exaltabitur parcens vobis quia Deus judicii Dominus beati omnes qui expectant eum (Liber Isaiae 30, 18)
populus enim Sion habitabit in Hierusalem plorans nequaquam plorabis miserans miserebitur tui ad vocem clamoris tui statim ut audierit respondebit tibi (Liber Isaiae 30, 19)