pronađen 20233 Rezultati za: Re
cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter procul fugerunt (Liber Isaiae 22, 3)
propterea dixi recedite a me amare flebo nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei (Liber Isaiae 22, 4)
et Ælam sumpsit faretram currum hominis equitis et parietem nudavit clypeus (Liber Isaiae 22, 6)
et revelabitur operimentum Judæ et videbis in die illa armamentarium domus saltus (Liber Isaiae 22, 8)
et scissuras civitatis David videbitis quia multiplicatæ sunt et congregastis aquas piscinæ inferioris (Liber Isaiae 22, 9)
et lacum fecistis inter duos muros et aquam piscinæ veteris et non suspexistis ad eum qui fecerat eam et operatorem ejus de longe non vidistis (Liber Isaiae 22, 11)
et ecce gaudium et lætitia occidere vitulos et jugulare arietes comedere carnes et bibere vinum comedamus et bibamus cras enim moriemur (Liber Isaiae 22, 13)
et revelata est in auribus meis Domini exercituum si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini dicit Dominus Deus exercituum (Liber Isaiae 22, 14)
hæc dicit Dominus Deus exercituum vade ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo ad Sobnam præpositum templi (Liber Isaiae 22, 15)
in die illo dicit Dominus exercituum auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli et frangetur et cadet et peribit quod pependerat in eo quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 22, 25)
onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis (Liber Isaiae 23, 1)
tacete qui habitatis in insula negotiatio Sidonis transfretantes mare repleverunt te (Liber Isaiae 23, 2)