pronađen 5422 Rezultati za: Rat
si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes (Epistula ad Philippenses 2, 1)
qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo (Epistula ad Philippenses 2, 6)
Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate (Epistula ad Philippenses 2, 13)
omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus (Epistula ad Philippenses 2, 14)
sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ gaudeo et congratulor omnibus vobis (Epistula ad Philippenses 2, 17)
id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi (Epistula ad Philippenses 2, 18)
necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meæ mittere ad vos (Epistula ad Philippenses 2, 25)
quoniam quidem omnes vos desiderabat et mæstus erat propterea quod audieratis illum infirmatum (Epistula ad Philippenses 2, 26)
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium (Epistula ad Philippenses 2, 30)
de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium (Epistula ad Philippenses 3, 1)
sed quæ mihi fuerunt lucra hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta (Epistula ad Philippenses 3, 7)
ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis ejus et societatem passionum illius configuratus morti ejus (Epistula ad Philippenses 3, 10)