pronađen 5422 Rezultati za: Rat
placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum (Liber Exodus 32, 14)
et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis (Liber Exodus 32, 16)
qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio (Liber Exodus 32, 18)
cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde projecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis (Liber Exodus 32, 19)
videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat (Liber Exodus 32, 25)
quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)
et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio (Liber Exodus 32, 29)
dixit autem Moses ad Dominum præcipis ut educam populum istum et non indicas mihi quem missurus es mecum præsertim cum dixeris novi te ex nomine et invenisti gratiam coram me (Liber Exodus 33, 12)
si ergo inveni gratiam in conspectu tuo ostende mihi viam tuam ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos respice populum tuum gentem hanc (Liber Exodus 33, 13)
in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram (Liber Exodus 33, 16)
dixit autem Dominus ad Mosen et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine (Liber Exodus 33, 17)
esto paratus mane ut ascendas statim in montem Sinai stabisque mecum super verticem montis (Liber Exodus 34, 2)