pronađen 5422 Rezultati za: Rat
et postulans pugillarem scripsit dicens Johannes est nomen ejus et mirati sunt universi (Evangelium secundum Lucam 1, 63)
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo (Evangelium secundum Lucam 1, 66)
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suæ ad Israël (Evangelium secundum Lucam 1, 80)
et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in præsepio quia non erat eis locus in diversorio (Evangelium secundum Lucam 2, 7)
videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc (Evangelium secundum Lucam 2, 17)
et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos (Evangelium secundum Lucam 2, 18)
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste justus et timoratus expectans consolationem Israël et Spiritus Sanctus erat in eo (Evangelium secundum Lucam 2, 25)
et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini (Evangelium secundum Lucam 2, 26)
et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo (Evangelium secundum Lucam 2, 33)
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser hæc processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua (Evangelium secundum Lucam 2, 36)
et hæc vidua usque ad annos octoginta quattuor quæ non discedebat de templo jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die (Evangelium secundum Lucam 2, 37)