pronađen 5422 Rezultati za: Rat
Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius (Prophetia Danielis 13, 52)
Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, (Prophetia Danielis 13, 61)
Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos eius. (Prophetia Danielis 14, 1)
Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel et impendebantur in eo per dies singulos similæ artabæ duodecim, et oves quadraginta, vinique amphoræ sex. (Prophetia Danielis 14, 2)
Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. (Prophetia Danielis 14, 7)
Et dixit rex Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. (Prophetia Danielis 14, 19)
Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii. (Prophetia Danielis 14, 22)
Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex. (Prophetia Danielis 14, 30)
Erat autem Habacuc propheta in Iudæa, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo et ibat in campum ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 32)
Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. (Prophetia Danielis 14, 41)
et ablactavit eam quæ erat absque misericordia et concepit et peperit filium (Prophetia Osee 1, 8)
dicite fratribus vestris Populus meus et sorori vestræ Misericordiam consecuta (Prophetia Osee 2, 1)