pronađen 5422 Rezultati za: Rat
sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer (Lamentationes 5, 22)
et orate pro vita Nabuchodonosor regis Babyloniæ et pro vita Balthasar filii ejus ut sint dies ipsorum sicut dies cæli super terram (Liber Baruch 1, 11)
et det Dominus virtutem nobis et inluminet oculos nostros ut vivamus sub umbra Nabuchodonosor regis Babyloniæ et sub umbra Balthasar filii ejus et serviamus eis multis diebus et inveniamus gratiam in conspectu eorum (Liber Baruch 1, 12)
et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem (Liber Baruch 1, 13)
exaudi Domine preces nostras et orationes nostras et educ nos propter te et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt (Liber Baruch 2, 14)
et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam (Liber Baruch 2, 27)
Domine omnipotens Deus Israël audi nunc orationem mortuorum Israël et filiorum ipsorum qui peccaverunt ante te et non audierunt vocem Domini Dei sui et adglutinata sunt nobis mala (Liber Baruch 3, 4)
filii quoque Agar qui exquirunt prudentiam quæ de terra est negotiatores Merræ et Theman et fabulatores et exquisitores intellegentiæ viam autem sapientiæ nescierunt neque commemorati sunt semitas ejus (Liber Baruch 3, 23)
non est qui possit scire viam ejus neque qui exquirat semitas ejus (Liber Baruch 3, 31)
exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis (Liber Baruch 4, 20)
emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et jucunditate in sempiternum (Liber Baruch 4, 23)
nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur (Liber Baruch 4, 31)