pronađen 5422 Rezultati za: Rat
quem enim in expositione prava projectum deriserunt in finem eventus mirati sunt non similiter justis faciens (Liber Sapientiae 11, 15)
non enim inpossibilis erat omnipotens manus tua quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa inmittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 18)
quarum non solum læsura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere (Liber Sapientiae 11, 20)
multum enim valere tibi soli superat semper et virtuti brachii tui quis resistet (Liber Sapientiae 11, 22)
et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo (Liber Sapientiae 12, 5)
sed partibus judicans dabas locum pænitentiæ non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum (Liber Sapientiae 12, 10)
semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum (Liber Sapientiae 12, 11)
quorum si specie delectati deos putaverunt sciant quanto dominator eorum speciosior est speciei enim generator hæc omnia constituit (Liber Sapientiae 13, 3)
aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intellegant ab ipsis quoniam qui hæc constituit fortior est illis (Liber Sapientiae 13, 4)
reliquias autem ejus operis ad præparationem escæ abutatur (Liber Sapientiae 13, 12)
ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat (Liber Sapientiae 14, 4)
sed ut non esset vacua sapientiæ tuæ opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt (Liber Sapientiae 14, 5)